- BAETICAE Lanae
- BAETICAE Lanaeut et Tarentiae, magno olim in pretio , quarum meminit Tertullian. de Pallio, c. 3. Exinde materia, nec de ovibus dico Milesus et Selgicis et Altinis, aut queîs Tarentum vel Betica cluet natura colorante. Nativa vocabant, quae naturâ colorante tincta essent. Martial. l. 1. Epigr. 97. v. 8.Nativa semper habeat, et licet laudetFuscos colores, galbinos habet mores.Hinc nativus color, pro fusco vel nigro: Nonio spanus, a lanis Hispanis, quae nigrae erant. Praeter nigrum tamen multi alii colores nativi. Nam et leucophaeus et fulvus et rutilus, inter nativos colores numerantur: Baeticae autem lanae coloris rutuli erant etc. Vide Salmas. ad loc. cit. et ad Solin. p. 316.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.